Ziua Logo
  Nr. 4199 de miercuri, 2 aprilie 2008 
 Cauta:  
  Detalii »

Editorial

2008-04-02
ionion din Iganga-Uganda (...@hotmail.com, IP: 88.103.57...)
2008-04-02 15:44
Bogdan Chmelnicky

Bogdanus (Zenobius), Michaelis filius, Chmielnicius natus est in familiam hominis nobilis Polonici, Ucraini genere. Leopoli in collegio Societatis Iesu educatus est, sed mansit orthodoxus. Participavit in bello Poloniae contra Turciam, quod annis 1620 ? 1621 tenebat. Anno 1620 captus a Turcis fuit et in captivitate illa duos annos erat.

Post reditum in Ucrainam Chmielnicius militiam cepit in exercitu Cosacorum Ucrainicorum, qui munus militare pro Polonia fungebantur. In rebellionibus Ucrainicis popularibus annorum 1637 ? 1638 participavit; in copiis initio erat scriba, dein fuit centurio. Nonnullis annis post, Bogdanus Chmielnicius praeparationem rebellionis contra dominationem Poloniae in Ucraina incepit. Arrestatus fuit anno 1647, sed mox liberatus est et fugit ad Cosacos Zaporohianos [2].

Mense Ianuarii anno 1648 incepit bellum populi Ucrainici pro liberatione ex dominatu Polonico, ductum a Chmielnicio, qui accessit etiam societatem Tartarorum Crimaeanorum. Anno illo ductu viri illius victoriae prope Zolte-wody (6 Maii) et in pugna Corsuniensi (16 Maii) expeditae sunt. Rebellantes (Cosaci et agricolae) Kioviam et omnes urbes Ucrainicas ad orientem ab flivio Danapri ceperunt, 11 ? 13 Septembris copias Polonicas prope Pilawce vicerunt, in Ucrainam occidentalem venerunt et Leopolem in obsidione habuerunt. Ii qui Poloniae praestabant venerunt in colloquium cum Chmielnicio, qui mense Novembris participavit in electione Poloniae regis novi. Rex electus, Ioannes Casimirus, indutias cum Cosacis habuit. Exercitus Cosacorum cessavit Leopolem obsidere, ex Ucraina occidentali rediit et 2 Ianuarii anno 1649 Kioviam venit, a Chmielnicio ductus. Dextrae ripaequae sinistrae adiacentes regiones Ucrainae de facto liberatae sunt ex potestate Poloniae et a ducibus Cosacorum gubernabantur.

Mense Februarii anno 1649 indutiae de pace Chmelnicii cum Polonia male rem gesserunt. Bogdanus Chmelnicius opera Russiae in certatione Ucrainorum uti decidit. Iam 8 Iunii anno 1648 ille epistulam ad tzarem Moscuensem Alexium missit, in qua epistula rogationem de acceptione Ucrainae sub potestate Russiae expressit. Quae rogatio initio anni 1649 denuo iterata est. Russia cum Chmielnicio relationes diplomaticas accessit et auxilium oeconomicum militareque illi tulit (e.g., permisit Russicos Cosacos Tanaicos in praesidiis Ucrainorum bellare, etc.).

Post instaurationem belli contra Poloniam, a Chmielnicio ductus exercitus Ucrainicus cum copiiis Tartaris Crimeanis vicit exercitum Polonicum prope oppidum Zborovum. Sed post victoriam illam Tartarorum chanus (i.e., rex) abstitit continuando auxilio suo, et 18 Augusti Bogdanus Chmielnicius subactus est ad pactum Zboroviensem cum Polonia. Ex quo pacto certae regiones Ucrainae (cum urbibus Kiovia, Czernihovia, etc.) autonomiam ceperunt, sed terra illa remansit pars regni uniti Poloniae et Magni Ducatus Lituaniae.

Conditiones pacti Zboroviensis nec maiori parti populi Ucrainae, nec Poloniae sufficientes erat. Initio anni 1651 copiae Polonicae impetum contra Ucrainam inceperunt. 18 ? 20 Iunii anno illo accidit pugna inter copias Ucrainicas Chmielnicii Tartaricosque chani Crimaeani et exercitum Polonicum, a rege Ioanne Casimiro ductum, prope Beresteczko. 20 Iunii, die pugnae gravissimo, chanus Crimaeanus cucurrit et Chmielnicium cepit. Poloni victores pugnae illius fuerunt, dein Kioviam occupaverunt. Idcirco Bogdanus Chmielnicius 28 Septembris adductus est ad pactum novum cum Polonis. Qui pactus autonomiam Ucrainae iuraque Cosacorum limitaverat et territorium Ucrainae sui iuris deminuerat, sed anno 1652 cancellatus est, prosperae continuationis belli populi Ucrainici pro liberatione gratia (e.g., 1 ? 2 Iunii anno 1652 prope Batoviam exercitus Chmielnicii catervam Polonicam, a M. Kalinovio ductam, cecidit).

Autumno anni 1653 exercitus Polonicus, ab Ioanne Casimiro ductus, motus est in Ucrainam. Illo tempore Russia populo Ucrainae adiuvit. 1 Octobris anno 1653 Moscuae suscepta est voluntas Ucrainam sub curatione tzaris Russici accipere (quod Chmielnicius quaeserat) et bellum contra Poloniam annuntiare. 18 Ianuarii anno 1654 Chmielnicius in Pereaslavia vocavit Concilium (ipso vulgo Rada nominatum) repraesentium populi Ucrainici, quod accepit decretum de adiunctione Ucrainae ad Russiam.

Bogdanus Chmielnicius mansit praefectus (hetman) Ucrainae ad mortem suam, quae accidit Czehriniae 16 Augusti (6 Augusti Calendarii Iuliani) anno 1657.


     « Comentariu anterior     Comentariu urmator >     Ultimul comentariu »

     « Toate comentariile



Pentru a putea posta un comentariu trebuie sa va autentificati.


Cauta comentariul care contine:   in   
A r h i v a
 Top afisari / comentarii 
 Pus pe fuga (3298 afisari)
 Muschii Americii (2819 afisari)
 Putin cenzurat de NATO (2478 afisari)
 Patriarhia demonteaza minciunile Ligii Pro Europa (2476 afisari)
 Pana cand vom nesocoti canoanele? (2326 afisari)
 Faceti cunostinta cu cel mai mare caine din lume (9503 afisari)
 De nerecunoscut: Katie Holmes, tunsa a la Tom Cruise (7691 afisari)
 Primele fotografii cu noul SUV de la Dacia (4088 afisari)
 Fiul lui Horia Moculescu a murit la Berlin (4084 afisari)
 Dita Von Teese, fosta sotie a lui Marilyn Manson, protagonista intr-un film pentru adulti (2688 afisari)
Valid HTML 4.01 Transitional  Valid CSS!  This website is ACAP-enabled   
ISSN 1583-8021, © 1998-2008 ziua "ziua srl", toate drepturile rezervate. Procesare 0.00745 sec.